- Si deus est animus, ut carmina nobis dicunt, Hic pura mente colendus praecipue sit tibi. -
- Si deus est spiritus, nobis ut cantus dicunt, Ille tibi maxime sit pura mente adorandus. -
Hoc distichon audi
Erasmi commentarium
Vulgus existimabat deum placari victimis pecudum, rebusque corporeis. Verum cum deus ipse sit animus, hoc est mens non corpus, et consentaneum est simile gaudere simili, nimirum potissimum colendus est puritate mentis. Quin et hodie vulgus Christianorum corporeis quibusdam ceremoniis colit deum, cum gratissimus cultus sit animi pietas. Tales enim adoratores quaerit pater, qui in spiritu adorent, cum ipse sit spiritus. Nulla gratior pietas diuis, quam si vitam illorum imiteris, hoc est, tolerantiam, mansuetudinem, castimoniam. Atqui haec animi sunt. Animus est deus: Fac quantum potes a corpore te abducas, et ad illum quantum potes accedas, et gratissimum immolaris sacrificium. Pura mente: Nam vulgus lotis manibus ac pedibus ad sacrum accedebat. Tu mentem purga. Huius sordes deum offendunt, qui videt ea quae sunt in animo, non in corpore. Si deus: Si hic non dubitantis est, sed ratiocinantis. Vt carmina: Nam Vergilius in sexto deum spiritum et mentem vocat. Praecipue: Vt intelligas non damnari cultum corporalem, sed hunc tamen, nempe animi, esse deo gratissimum.
- Plus vigila semper, nec somno deditus esto. Nam diuturna quies vitiis alimenta ministrat. -
- Plus vigila semper, ne somno deditus esto. Nam diuturna quies ministrat alimenta vitiis. -
- Plus vigila semper, ne somno deditus esto. Nam perpetuum otium dat cibum vitiis. -
Erasmi commentarium
Sensus est: Cum vita vigilia sit, iuxta Plinium, cauendum est, ne maximam vitae partem somno perdamus, praesertim cum e somnolentia vitia multa nascantur et corporis, et animi.
- Virtutem primam esse puta compescere linguam.
Proximus ille deo, qui scit ratione tacere. -
- Puta virtutem primam esse compescere linguam.
Ille qui scit ratione tacere proximus Deo. -
- Puta virtutem primam esse retinere linguam. Ille qui scit ratione tacere est proximus Deo. -
Erasmi commentarium
Prima, id est, summa maximaque virtus est moderari linguam, ne quid temere loquaris. Deus enim, qui sapientissimus est, raro loquitur, et non nisi necessaria, quum nihil non videat, nihil non intelligat. Itaque proximus est deo qui sapienter et animi iudicio nouit tacere.
- Sperne repugnando tibi tu contrarius esse. Conveniet nulli qui secum dissidet ipse. -
- Tu sperne repugnando esse contrarius tibi. Ipse qui dissidet secum conveniet nulli. -
- Tu contemne repugnando esse alienus tibi. Ipse qui dissentit secum proerit nulli. -
Erasmi commentarium
Qui secum ipse pugnat, nec sibi constat, huic cum aliis conuenire non potest. Hoc est, qui moribus est inaequalibus, nec vllo certo vitae instituto, is non est aptus ad aliorum consuetudinem.
- Si vitam inspicias hominum, si denique mores, quum culpent alios, nemo sine crimine vivit. -
- Relinque nocitura quae tenes, quamvis cara sint. Tempore utilitas debet praeponi opibus. -
- Abiice damnosa quae habes, quamquam amata sint. Nonnunquam utilitas debet praeferri divitiis. -
Erasmi commentarium
Aliquoties expedit in loco res charissimas abiicere, si periculum afferant, veluti gemmas et aurum, quo vita sit in tuto, aut voluptates, quo valetudini consulamus. Non enim voluptates spectari debent, sed vtilitas.
- Constans et lenis, ut res expostulat, esto. Temporibus mores sapiens sine crimine mutat. -
- Esto certus et lenis, ut res expostulat. Sapiens mutat mores temporibus sine crimine. -
- Esto certus et placidus, ut res requirit. Sapiens mutat mores temporibus sine culpa. -
Erasmi commentarium
Pro tempore licet alios atque alios mores sumere, vt modo grauis sis, modo lenis, hoc est placidus ac remissus, pro re proque loco. Vide num legendum sit ‘leuis’ pro lenis, quod magis respondet ad constans, vt sit sensus: aliquando persistendum in sententia, aliquando mutandum consilium pro tempore. Porro versus constabit si legas, ‘Constans et leuis, vt res cunque expostulat esto.’ Neque dubitem affirmare hanc germanam esse lectionem. Tametsi Planudes priorem sequitur sententiam, quippe qui verterit in hunc modum. Ἐμβριθὴς ἔσο καὶ πραΰς, ὥςγε τά πργάματα ἀπαίτει. Id est, seuerus esto ac placidus, prout res postulant. Πρὸς γὰρ τούς καιροὺς ὁ σοφὸς μεταβάλλετ᾽ ἀμέμπτως.
- Nil temere uxori de seruis crede querenti. Saepe etenim mulier quem coniux diligit odit. -
- Cumque mones aliquem, nec se ipse velit moneri, Si sit charus tibi, noli desistere coeptis. -
- Cumque mones aliquem, nec se ipse velit moneri, si sit amicus tibi, noli desistere in quo coepisti. -
Erasmi commentarium
Non satis est leuiter admonere peccantem amicum: vrgendus est, insistendum, vt vel improbitate vincas, si quid erit, quod ad famam illius aut salutem pertineat.
- Dilige alios sic ut sis tibi charus amicus. Esto bonus bonis sic, ne sequantur te mala damna. -
- Ama alios sic ut sis tibi charus amicus. Esto bonus bonis sic, ne sequantur te malae culpae. -
Erasmi commentarium
Sic amicis vtere vt ipse tibi sis proximus. Sic aliis benefac, ne tibi ipsi noceas. In priore versu est venusta redditio similium, in dilige et amicus; in secundo contrariorum, bonis et mala.
Erasmi commentarium
Sic amicis vtere vt ipse tibi sis proximus. Sic aliis benefac, ne tibi ipsi noceas. In priore versu est venusta redditio similium, in dilige et amicus; in secundo contrariorum, bonis et mala.
- Rumores fuge, ne incipias novus auctor haberi, Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum. -
- Quum natura crearit te nudum infantem, Memento ferre patienter onus paupertatis. -
- Infantem nudum quia cum te natura creavit,
Penuriae onus patienter ferre memento. -
Erasmi commentarium
Munera sunt aestimanda non suo precio, sed animo donantis. Ita legimus summos principes aquam manu caua haustam et malum oblatum summa cum alacritate perinde vt maximum munus accepisse. Accipito placide: alacri vultu, vt ostendas tibi gratum esse. Et plene, id est non maligne, sed candide, vt prae te feras, pro exiguo munere te multum debere.